

Epistola I ad Corinthos*
Caput 15: Versus 45
Homo.Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis.Sed non.Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem.Sed non priusfuit in eo illudquod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale.Sic et de nobis poterit fieri.